|
Sunt enim1
omnes, qui in populum vitae necis2que
potestatem3 habent, tyranni, sed
se malunt4 reges
vocari5.
Cum6 autem
certi7
propter8
divitias9 aut genus rem publicam
tenent10, est
factio11, sed vocantur
illi12
optimates13. Si
vero14 populus
plurimum15 potest omniaque eius
arbitrio16 reguntur, dicitur illa
libertas, est vero17
licentia18. Sed cum alius
alium19 timet, et homo hominem et
ordo20 ordinem, tum
quia21 sibi nemo confidit,
quasi22 pactio
fit23 inter populum et
potentes. (CICERÓN. De Re Publica,
III, XIII, 23)) (Doble espacio) |