Eneas se dispone a abandonar a Dido

      At vero Aeneas aspectu {obmutuit} amens,
 arrectaeque horrore comae et vox faucibus {haesit}.
 {ardet}1 abire fuga dulcesque relinquere terras,
 attonitus tanto monitu imperioque deorum.
 heu quid agat? quo nunc reginam ambire2 furentem
 audeat adfatu3 ? quae prima exordia sumat?
 atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc
 in partesque rapit varias perque omnia versat.
 haec alternanti potior sententia visa est:4
 Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
 classem aptent taciti5 sociosque ad litora cogant,
 arma parent et quae rebus sit causa novandis6
 dissimulent; sese interea, {quando} optima Dido
 nesciat et tantos rumpi non speret amores,
 temptaturum aditus et quae mollisima fandi7
 tempora, quis rebus dexter modus8 . ocius omnes
 imperio laeti parent et iussa {facessunt}.

(VIRGILIO. ,Eneida IV)
(Doble espacio)

   

NOTAS: 1 {braquilogía}; 2 "ir por los lados", aquí "esquivar"; 3 "alocución, discurso" serie de {interrogativas indirectas}; 4 sigue una serie de subordinadas aposición a "sententia"; 5 {predicat