|
Exordium
duo sunt genera: principium, quod Graece prohemium appellatur, et
insinuatio, quae epodos nominatur. Principium est, cum statim
auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita
sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benivolos auditores habere
possimus. Si genus causae dubium habebimus,
a benivolentia principium constituemus, ne
quid1 illa turpitudinis pars nobis
obesse2 possit. Sin humile genus
erit3 causae, faciemus attentos. Sin
turpe causae genus erit, insinuatione utendum
est4, (...) qua
re5 adversarios criminando benivolentiam
captare possimus. Cicerón (Rhetorica ad Herennium,
IV)
(Doble
espacio) |