Quejas a un portero

Dure vir, inposito tenerae custode puellae
nil agis
: ingenio est quaeque tuenda suo.
si qua metu dempto
casta est, ea denique casta est;
quae, quia non liceat, non facit, illa facit.
ut iam servaris bene corpus, adultera mens est
nec custodiri
, ne velit, ulla potest;
nec corpus servare potes, licet
omnia claudas:
omnibus occlusis
intus adulter erit.
cui peccare licet, peccat minus: ipsa potestas
semina nequitiae languidiora facit.

(OVIDIO. Amorum III, IV,1)


NOTAS:

 

 

 

 

1 'nil agis': "no consigues nada" 2 'tuenda est': "debe ser custodiada" 3 'metu dempto': ablativo absoluto 4 'custodiri potest' 5 'sino' 6 "aunque" 7 'omnibus occlussis portis' AB. Absolut