At vero Aeneas
aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae et vox
faucibus haesit.
ardet1
abire fuga dulcesque relinquere terras,
attonitus tanto
monitu imperioque deorum.
heu quid agat? quo nunc reginam
ambire2 furentem
audeat
adfatu3 ? quae prima exordia sumat?
atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc
in partesque rapit varias perque omnia versat.
haec alternanti potior sententia visa
est:4
Mnesthea Sergestumque
vocat fortemque Serestum,
classem aptent
taciti5 sociosque ad litora cogant,
arma parent et quae rebus sit causa
novandis
dissimulent; sese interea, quando optima
Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus et quae mollisima
fandi
tempora, quis rebus dexter modus . ocius omnes
imperio laeti parent et iussa facessunt.
(VIRGILIO. Eneida
IV)