|
1. Usus capionem
XII Tabulae intra quinque pedes esse noluerunt. 2. Tabularum
interpretes 'ambitus parietis' circuitum esse
describunt. 3. Sciendum est in actione finium regundorum
illud observandum esse, quod (in XII tabulis) ad exemplum quodammodo
eius legis scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse. Nam
illic ita est:... 4. In XII tabulis ... nusquam nominatur villa,
semper in significatione ea "hortus", in horti vero
'heredium'. [Tugu]ria a tecto appellantur [domicilia
rusticorum] sordida, ... quo nomine [Messalla in explana]tione XII
ait etiam ... [signifi]cari. 5. Admiror nec rerum
solum, sed verborum etiam elegantiam: 'si iurgant', inquit, ...
Iurgare igitur Lex putat inter se vicinos, non litigare. Quoniam
usus capionem XII Tabulae intra quinque pedes esse noluerunt,
depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non
sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII tres arbitri finis
regemus. 6. Viae latitudo ... in porrectum octo pedes ... in
anfracturm, ... sedecim. 7. Viam muniunto: ni sam delapidassint,
qua volet iumento agito. 8. Si aqua pluvia nocet, ... Si per publicum locum rivus aquae ductus
privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxa
domino sarciatur. 9. Lex XII tabularum efficere voluit, ut XV
pedes altius rami arboris circumcidantur. Si arbor ex vicini fundo vento inclinata in tuum
fundum ist, ex lege XII tabularum de adimenda ea recte agere
potes. 10. Cautum est ... lege XII tabularum, ut glandem in
alienum fundum procidentem liceret colligere. (Ley de las
XII Tablas. A partir de fragmentos, testimonios,
etc.)
(Doble espacio) |