|
Sequitur clades,
forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere),
sed omnibus quae huic urbi per violentiam ignium acciderunt gravior
atque atrocior. initium in ea parte circi ortum quae Palatino
Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id
mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim
validus ac vento citus longitudinem circi corripuit. neque enim
domus munimentis saeptae vel templa muris cincta aut quid aliud
morae interiacebat. impetu pervagatum incendium plana primum, deinde
in edita adsurgens et rursus inferiora populando, antiit remedia
velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc
flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. ad hoc lamenta
paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae aetas, quique
sibi quique aliis consulebant, dum trahunt invalidos aut
opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta impediebant. et saepe
dum in tergum respectant lateribus aut fronte circumveniebantur, vel
si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam
quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant. postremo, quid
vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros;
quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate
suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiere.
nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere
prohibentium, et quia alii palam faces iaciebant atque esse sibi
auctorem vociferabantur, sive ut raptus licentius exercerent seu
iussu.
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem
regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos
continuaverat, ignis propinquaret. neque tamen sisti potuit quin et
Palatium et domus et cuncta circum haurirentur. sed solacium populo
exturbato ac profugo campum Martis ac monumenta Agrippae, hortos
quin etiam suos patefecit et subitaria aedificia extruxit quae
multitudinem inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostia et
propinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad ternos
nummos. quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat
rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et
cecinisse Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus
adsimulantem.
(TÁCITO. Anales, 15,
38-39) (Doble
espacio)
|