|
Iudaeos Creta
insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua
tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit regnis. argumentum e
nomine petitur: inclutum in Creta Idam montem, accolas Idaeos aucto
in barbarum cognomento Iudaeos vocitari. quidam regnante Iside
exundantem per Aegyptum multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda
proximas in terras exoneratam; plerique Aethiopum prolem, quos rege
Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit. sunt qui tradant
Assyrios convenas, indigum agrorum populum, parte Aegypti potitos,
mox proprias urbis Hebraeasque terras et propiora Syriae coluisse.
clara alii Iudaeorum initia, Solymos, carminibus Homeri
celebratam gentem, conditae urbi Hierosolyma nomen e suo
fecisse.
Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum
tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo
remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis
alias in terras avehere iussum. sic conquisitum collectumque vulgus,
postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas
torpentibus, Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve
opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti
crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent.
adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt. sed nihil
aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul exitio totis
campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem
nemore opacam concessit. secutus Moyses coniectura herbidi soli
largas aquarum venas aperit. id levamen; et continuum sex dierum
iter emensi septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, in quis urbs
et templum dicata.
Moyses quo sibi in posterum
gentem firmaret, novos ritus contrariosque ceteris mortalibus
indidit. profana illic omnia quae apud nos sacra, rursum concessa
apud illos quae nobis incesta. effigiem animalis, quo monstrante
errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut
in contumeliam Hammonis; bos quoque immolatur, quoniam Aegyptii Apin
colunt. sue abstinent memoria cladis, quod ipsos scabies quondam
turpaverat, cui id animal obnoxium. longam olim famem crebris adhuc
ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus
nullo fermento detinetur. septimo die otium placuisse ferunt, quia
is finem laborum tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque
annum ignaviae datum. alii honorem eum Saturno haberi, seu principia
religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et conditores
gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, quis mortales
reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni
feratur, ac pleraque caelestium viam suam et cursus septenos per
numeros commeare.
Hi ritus quoquo modo inducti
antiquitate defenduntur: cetera instituta, sinistra foeda, pravitate
valuere. nam pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa
et stipes illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud
ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnis
alios hostile odium. separati epulis, discreti cubilibus,
proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu abstinent;
inter se nihil inlicitum. circumcidere genitalia instituerunt ut
diversitate noscantur. transgressi in morem eorum idem usurpant, nec
quicquam prius imbuuntur quam contemnere deos, exuere patriam,
parentes liberos fratres vilia habere. augendae tamen multitudini
consulitur; nam et necare quemquam ex agnatis nefas, animosque
proelio aut suppliciis peremptorum aeternos putant: hinc generandi
amor et moriendi contemptus. corpora condere quam cremare e more
Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, caelestium contra.
Aegyptii pleraque animalia effigiesque compositas venerantur, Iudaei
mente sola unumque numen intellegunt: profanos qui deum imagines
mortalibus materiis in species hominum effingant; summum illud et
aeternum neque imitabile neque interiturum. igitur nulla simulacra
urbibus suis, nedum templis sistunt; non regibus haec adulatio, non
Caesaribus honor. sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque
concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta,
Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt,
nequaquam congruentibus institutis. quippe Liber festos laetosque
ritus posuit, Iudaeorum mos absurdus sordidusque.
(TÁCITO. Historias, 5, 2-5
) (Doble
espacio)
|