|
Britanniae situm
populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae
ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita est. ita quae
priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur.
Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio
ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur,
Gallis in meridiem etiam inspicitur; septentrionalia eius, nullis
contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. formam totius
Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi
auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea
facies citra Caledoniam, unde et in universum fama [est]:
transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam
litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novissimi maris
tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam
adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas
vocant, invenit domuitque. dispecta est et Thule1, quia hactenus iussum, et hiems
adpetebat. sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis
quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa
ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris
tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius
operis est, ac multi rettulere: unum addiderim, nusquam latius
dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore
tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire,
et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(TÁCITO. Vida de Agrícola, 10, 4,
7 ) (Doble
espacio)
|