Retrato de Nerón

Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino  neque consuetudine reliqua abstineret; circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica1  etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus. 

Liberales disciplinas  omes2 fere puer attigit. sed a philosophia eum mater auertit monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret. itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. habuit et pingendi fingendique maxime non mediocre studium. 


(SUETONIO.  Vida de los doce Césares, 6, 51- 52)
(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. Literalmente "durante su viaje aqueo", es decir, "durante su viaje por Acaya", región griega del Peloponeso. 2. Son tradicionalmente 3: Gramática, retórica, dialéctica (trivium), geometría, aritmética, astronomía y música (quadrivium).