|
Reliquit et 'de
analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema
quod inscribitur Iter. quorum librorum primos in transitu Alpium,
cum ex citeriore Gallia conuentibus peractis ad exercitum rediret,
sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; nouissimum, dum ab
urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et uicensimo die peruenit.
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad
paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules
et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent. extant et ad
Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua
occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo
litterarum ordine, ut nullum uerbum effici posset: quae si qui
inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est
D pro A et perinde reliquas commutet. feruntur et ~aituero ab
adulescentulo quaedam scripta, ut 'Laudes Herculis,' tragoedia
'Oedipus,' item 'Dicta collectanea': quos omnis libellos uetuit
Augustus publicari in epistula, quam breuem admodum ac simplicem ad
Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegauerat,
misit.
(
SUETONIO. Vida de los doce Césares, 1, 56,
5-7) (Doble espacio)
|