|
DE RELIGIONE
Maiores statas sollemnesque caerimonias pontificum1 scientia, bene gerendarum
rerum auctoritates augurum obseruatione, Apollinis praedictiones
uatum libris, portentorum depulsiones Etrusca disciplina explicari
uoluerunt. prisco etiam instituto rebus diuinis opera
datur2 , cum aliquid conmendandum
est3, precatione, cum exposcendum,
uoto, cum soluendum, gratulatione, cum inquirendum uel
extis4 uel sortibus, inpetrito,
cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, quo etiam ostentorum ac
fulgurum denuntiationes procurantur.
Tantum autem studium antiquis5 non solum seruandae sed
etiam amplificandae6 religionis fuit, ut
florentissima tum et opulentissima ciuitate decem principum filii
senatus consulto singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum
disciplinae gratia7 traderentur, Cererique,
quam more Graeco uenerari instituerant, sacerdotem8 a Velia, cum id oppidum
nondum ciuitatem accepisset, nomine Calliphanam peterent uel,
ut alii dicunt, Calliphoenam, ne deae uetustis ritibus perita
deesset9 antistes.
Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent,
Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut uetustissimam Cererem
placarent, Hennam, quoniam sacra eius inde orta credebant, X
uiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero
imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem
profecti soluerunt.
Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque
flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris
discederet, multa dicta urbem egredi passus non est, religionique
summum imperium cessit, quod tuto se Postumius Martio certamini
conmissurus non uidebatur caerimoniis Martis
desertis.
(VALERIO MÁXIMO. Hechos y dichos
memorables, 1, 1) (Doble
espacio) |