Prefacio de la obra de Valerio Máximo

Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu1  digna, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus electa auctoribus digerere constitui, ut documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero conprehenderit, aut quis compos mentis2  domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum3  stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit? te4  igitur huic coepto, penes5  quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, certissima salus patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum, benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione  colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri par uidetur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus. et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim disseram. 


(VALERIO MÁXIMO.  Hechos y dichos memorables, 1, 1 )
(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. Supino en -u. dependiente de digna. Lit. "..dignos de recordar" ' dignos de recuerdo.  2. Compos mentis Lit. "arreglado de mente" ' "en su sano juicio".  3. Se refiere a los escritores anteriores.  4. A este se te le van añadiendo aposiciones y vocativos: penes quem…; certissima…; Caesar.  5. prep. de ac. + quem "a quien…".