Roma en peligro por Aníbal

Romae1 ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus2. matronae uagae per uias, quae repens clades allata quaeue fortuna exercitus esset, obuios3 percontantur; et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam uersa magistratus uocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor 'pugna' inquit 'magna uicti sumus'. et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna parte copiarum caesum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. quot casus exercitus uicti fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quorum propinqui sub C4. Flaminio consule meruerant, ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet quid aut speret aut timeat. postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam uirorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obuiis sciscitantes neque auelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. inde uarios uoltus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam.


(TITO LIVIO.  Los orígenes de Roma, 23, 7, 6-13)
(Doble espacio)

       

NOTAS:   1. Locativo. 2. · p s. del pret. perf. de fio "Se produjo...". 3. "A los que salían al paso". 4. C. abreviatura de Gaius, "Gayo".