|
Iam primum
omnium satis constat Troia capta in ceteros saeuitum esse Troianos,
duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti iure hospitii et quia pacis
reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos
abstinuisse; casibus deinde uariis Antenorem cum multitudine Enetum,
qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege
Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum
maris Hadriatici sinum1, Euganeisque qui inter mare
Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
et in quem primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque inde
Troiano nomen est: gens uniuersa Ueneti appellati.
Aeneam ab
simili clade domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus
fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in Siciliam quaerentem
sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia
et huic loco nomen est. ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso
prope errore nihil praeter arma et naues superesset, cum praedam ex
agris agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad
arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. duplex
inde fama est2. alii proelio uictum Latinum
pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt: alii, cum
instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse
Latinum inter primores ducemque aduenarum euocasse ad conloquium;
percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti
domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam
audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et
Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum
quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum uel
bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae
sanxisse. inde foedus ictum inter duces, inter exercitus
salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi
Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia
Aeneae in matrimonium data. ea res utique Troianis spem adfirmat
tandem stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt;
Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis quoque
uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
(TITO LIVIO. Los orígenes de Roma,
1, 1) (Doble
espacio) |