|
Quocumque me
verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum
et querebar de inpensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non
esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem
esse. Haec villa inter manus meas crevit: quid mihi futurum est, si
tam putria sunt aetatis meae saxa? Iratus illi proximam occasionem
stomachandi arripio. "Apparet" inquam "has platanos neglegi: nullas
habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et
squalidi trunci! Hoc non accideret si quis has circumfoderet, si
inrigaret." Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re
cessare curam suam, sed illas vetulas esse.
Quod intra nos
sit, ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.
Conversus ad ianuam "quis est iste?" inquam "iste decrepitus et
merito ad ostium admotus? foras enim spectat. Unde istunc nanctus
es? quid te delectavit alienum mortuum tollere?" At ille "non
cognoscis me?" inquit: "ego sum Felicio, cui solebas sigillaria
adferre; ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum".
"Perfecte" inquam "iste delirat: pupulus, etiam delicium meum factus
est? Prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime
cadunt."
Debeo hoc suburbano meo, quod mihi
senectus mea quocumque adverteram apparuit. Conplectamur illam et
amemus; plena est voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt
poma cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino
potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam
manum inponit; quod in se iucundissimum omnis voluptas habet in
finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen
praeceps, et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere
suas voluptates; aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium, nullis
egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse!
"Molestum est" inquis "mortem ante oculos habere." Primum
ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni (non enim citamur
ex censu); deinde nemo tam senex est ut inprobe unum diem
speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota aetas partibus
constat et orbes habet circumductos maiores minoribus: est aliquis
qui omnis conplectatur et cingat (hic pertinet a natali ad diem
extremum); est alter qui annos adulescentiae excludit; est qui totam
pueritiam ambitu suo adstringit; est deinde per se annus in se omnia
continens tempora, quorum multiplicatione vita componitur; mensis
artiore praecingitur circulo; angustissimum habet dies gyrum, sed et
hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum1.
Ideo Heraclitus, cui
cognomen fecit orationis obscuritas, "unus" inquit "dies par omni
est". Hoc alius aliter excepit. Dixit enim
Parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus viginti et
quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia
nox habet quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus
similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium quod non
et in uno die invenias, lucem et noctem, et in alternas mundi vices
plura facit ista, non alia. Alias contractior, alias productior.
Itaque sic ordinandus est dies omnis tamquam cogat agmen et
consummet atque expleat vitam. Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit,
cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in
cubiculum ferebatur a cena ut inter plausus exoletorum hoc ad
symphoniam caneretur: βεβίωται,
βεβίωται2. Nullo non se die
extulit. Hoc quod ille ex mala conscientia faciebat nos ex bona
faciamus, et in somnum ituri laeti hilaresque
dicamus,
vixi et quem dederat cursum fortuna peregi.
Crastinum si
adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus
sui possessor qui crastinum sine sollicitudine expectat; quisquis
dixit "vixi" cotidie ad lucrum surgit.
Sed iam debeo
epistulam includere. "Sic" inquis "sine ullo ad me peculio veniet?"
Noli timere: aliquid secum fert.
Quare aliquid dixi? multum.
Quid enim hac voce praeclarius quam illi trado ad te perferendam?
"Malum est in necessitate vivere, sed in necessitate vivere
necessitas nulla est." Quidni nulla sit? patent undique ad
libertatem viae multae, breves faciles. Agamus deo gratias quod nemo
in vita teneri potest: calcare ipsas necessitates licet.
"Epicurus"3 inquis "dixit: quid tibi cum
alieno?" Quod verum est meum est; perseverabo Epicurum tibi
ingerere, ut isti qui in verba iurant nec quid dicatur aestimant,
sed a quo, sciant quae optima sunt esse communia.
Vale.
(SÉNECA. Epístolas morales a
Lucilio, 1, 12) (Doble
espacio)
|