|
Fateor insitam
esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere
tutelam. Non nego indulgendum illi, serviendum nego; multis enim
serviet qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud
omnia refert. Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus
vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore; huius nos
nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat,
contumeliis obicit; honestum ei vile est cui corpus nimis carum est.
Agatur eius diligentissime cura, ita tamen ut, cum exiget ratio, cum
dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit1.
Nihilominus quantum
possumus evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum
nos reducamus, excogitantes subinde quibus possint timenda depelli.
Quorum2 tria, nisi fallor, genera sunt:
timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris
eveniunt. Ex his omnibus nihil nos magis concutit quam quod ex
aliena potentia inpendet; magno enim strepitu et tumultu venit.
Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt
nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt: ingens alterius
mali pompa est; ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam
ferarum quam in viscera inmittat humana.
Cogita hoc loco
carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem
qui per os emergeret stipitem et distracta in diversum actis
curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et
textam, et quidquid aliud praeter haec commenta saevitia est. Non
est itaque mirum, si maximus huius rei timor est cuius et varietas
magna et apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor
quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui
patientiae restitissent), ita ex iis quae animos nostros subigunt et
domant plus proficiunt quae habent quod ostendant. Illae pestes non
minus graves sunt/famem dico et sitim et praecordiorum suppurationes
et febrem viscera ipsa torrentem sed latent, nihil habent quod
intentent, quod praeferant: haec ut magna bella aspectu paratuque
vicerunt.
Demus itaque operam, abstineamus offensis.
Interdum populus est quem timere debeamus; interdum, si ea civitatis
disciplina est ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo
viri; interdum singuli quibus potestas populi et in populum data
est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non
habere. Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo nec
declinabit, non aliter quam in navigando procellam. Cum peteres
Siciliam, traiecisti fretum.
Temerarius gubernator
contempsit austri minas (ille est enim qui Siculum pelagus exasperet
et in vertices cogat); non sinistrum petit litus sed id a quo
propior Charybdis3 maria convolvit. At ille cautior
peritos locorum rogat quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe
ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens:
nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur;
pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere,
quia quae quis fugit damnat. Circumspiciendum ergo nobis
est4 quomodo a vulgo tuti esse
possimus. Primum nihil idem concupiscamus: rixa est inter
competitores. Deinde nihil habeamus quod cum magno emolumento
insidiantis eripi possit; quam minimum sit in corpore tuo spoliorum.
Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci;
plures conputant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in
obsessa via pauperi pax est. Tria deinde ex praecepto veteri
praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc
fiat sapientia sola monstrabit; difficile enim temperamentum est,
verendumque ne in contemptum nos invidiae timor transferat, ne dum
calcare nolumus videamur posse calcari. Multis timendi attulit
causas timeri posse. Undique nos reducamus: non minus contemni quam
suspici nocet. Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae
litterae, non dico apud bonos sed apud mediocriter malos infularum
loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet
adversarios habet: haec quieta et sui negotii contemni non potest,
cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in
tantum convalescet nequitia, numquam sic contra virtutes
coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda
est.
"Quid ergo?" inquis "videtur tibi M. Cato modeste
philosophari, qui bellum civile sententia reprimit? qui furentium
principum armis medius intervenit? qui aliis Pompeium offendentibus,
aliis Caesarem, simul lacessit duos?" Potest aliquis disputare an
illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. Quid tibi vis,
Marce Cato? iam non agitur de libertate: olim pessum data est.
Quaeritur utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam:
quid tibi cum ista contentione? nullae partes tuae sunt. Dominus
eligitur: quid tua, uter vincat? potest melior vincere, non potest
non peior esse qui vicerit. Ultimas partes attigi Catonis; sed ne
priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei
publicae admitterent. Quid aliud quam vociferatus est Cato et misit
inritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis
exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem
duceretur?
Sed postea videbimus an sapienti opera rei
publicae danda sit5: interim ad hos te Stoicos voco
qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano
generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit
sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
"Quid ergo? utique erit tutus qui hoc propositum sequetur?".
Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine
temperanti bonam valetudinem, et tamen facit temperantia bonam
valetudinem. Perit aliqua navis in portu: sed quid tu accidere in
medio mari credis? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti
molientique, cui ne otium quidem tutum est? Pereunt aliquando
innocentes (quis negat?), nocentes tamen saepius. Ars ei constat qui
per ornamenta percussus est. Denique consilium rerum omnium sapiens,
non exitum spectat; initia in potestate nostra sunt, de eventu
fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. "At aliquid vexationis
adferet, aliquid adversi." Non damnat latro cum
occidit.
Nunc ad cotidianam stipem manum
porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio,
accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit.
"Is maxime divitiis fruitur qui minime divitiis indiget." "Ede"
inquis "auctorem." Ut scias quam benigni simus, propositum est
aliena laudare: Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa
officina. Et quid interest quis dixerit? omnibus dixit. Qui eget
divitiis timet pro illis; nemo autem sollicito bono fruitur.
Adicere illis aliquid studet; dum de incremento cogitat,
oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium
versat: fit ex domino procurator. Vale.
(SÉNECA.
Epístolas morales a Lucilio, 2, 14.) (Doble
espacio) |