|
Desinamus quod
voluimus velle. Ego certe id ago ne senex1 eadem velim quae puer
volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec
cogitatio, inponere veteribus malis finem. Id ago ut mihi instar
totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio,
sed sic illum aspicio tamquam esse vel ultimus possit.
Hoc
animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem
mors evocatura sit2; paratus exire sum, et ideo
fruar vita quia quam diu futurum hoc sit non nimis pendeo.
Ante senectutem curavi ut bene viverem, in senectute ut bene
moriar; bene autem mori est libenter mori. Da
operam3 ne quid umquam invitus facias:
quidquid necesse futurum est repugnanti, id volenti necessitas non
est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam
servitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit
miser est, sed qui invitus facit.
Itaque sic animum
componamus ut quidquid res exiget, id velimus, et in primis ut finem
nostri sine tristitia cogitemus.
Ante ad mortem quam ad
vitam praeparandi sumus4. Satis instructa vita est, sed
nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et
semper videbitur: ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed
animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus
expecto. Vale5.
(SÉNECA. Epístolas Morales a Lucilio,
61) (Doble
espacio) |