|
Suave, mari
magno turbantibus aequora1 ventis e terra magnum
alterius spectare laborem; non quia vexari
quemquamst2 iucunda voluptas, sed quibus
ipse malis careas quia cernere suavest. suave etiam belli
certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte
pericli ; sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas
alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere
vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque
dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque
potiri. o miseras hominum mentes, o pectora caeca! qualibus
in tenebris vitae quantisque periclis degitur hoc aevi quod
cumquest! nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut
qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo
sensu cura semota metuque? ergo corpoream ad naturam pauca
videmus esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter
dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum
simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia
dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus
argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata
aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis
opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet
et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas. nec
calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in
picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste
cubandum est. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, quod super est,
animo quoque nil prodesse putandum; si non forte tuas legiones
per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis,
subsidiis magnis et opum vi constabilitas, ornatas
armis stlattas3 pariterque animatas, his
tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae
mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque
metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec
fera tela audacterque inter reges rerumque potentis
versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum
vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec
rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita
laboret? nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis in
tenebris metuunt, sic nos in luce timemus inter dum, nihilo quae
sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant
finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque
necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant,
sed naturae species ratioque.
(LUCRECIO. La naturaleza de las
cosas, 2, 1-61) (Doble
espacio) |