|
Ch. Quamquam
haec inter nos nuper notitia admodumst1 (inde adeo quod agrum
in proxumo2 hic mercatus es) nec
rei fere sane amplius quicquam fuit, tamen vel virtus tua me vel
vicinitas, quod ego in propinqua parte amicitiae puto, facit
ut te audacter moneam et familiariter quod mihi videre praeter
aetatem tuam facere et praeter quam res te adhortatur tua.
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut quid
quaeris? annos sexaginta natus es3 aut plus eo, ut
conicio; agrum in his regionibus meliorem neque preti maiori'
nemo habet; servos compluris: proinde quasi nemo siet, ita
attente tute illorum officia fungere. numquam tam mane egredior
neque tam vesperi domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique. nullum remitti'
tempu' neque te respicis. haec non voluptati tibi esse sati'
certo scio. at enim dices "quantum hic operi' fiat paenitet."
quod in opere faciundo operae consumis tuae, si sumas in
illis exercendis, plus agas. Me. Chreme, tantumne ab re tuast
oti tibi aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
Ch. homo sum: humani nil a me alienum puto. vel me monere
hoc vel percontari puta: rectumst ego ut faciam; non est te ut
deterream. Me. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face.
Ch. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? Me. mihi. Ch.
si quid laborist nollem. sed quid istuc malist? quaeso, quid de
te tantum meruisti? Me. eheu! Ch. ne lacruma atque istuc,
quidquid est, fac me ut sciam: ne retice, ne verere, crede
inquam mihi: aut consolando aut consilio aut re iuvero. Me.
scire hoc vis? Ch. hac quidem causa qua dixi tibi. Me. dicetur.
Ch. at istos rastros interea tamen adpone, ne labora. Me.
minime. Ch. quam rem agis? Me. sine me vocivom tempum nequod dem
mihi labori'. Ch. non sinam, inquam. Me. ah non aequom facis.
Ch. hui tam gravis hos, quaeso? Me. sic meritumst meum. Ch.
nunc loquere. Me. filium unicum adulescentulum habeo. ah quid
dixi habere me? immo habui, Chreme; nunc habeam necne
incertumst. Ch. quid ita istuc? Me. scies. est e Corintho hic
advena anu'4 paupercula; eius
filiam ille amare coepit perdite, prope iam ut pro uxore
haberet: haec clam me omnia. ubi rem rescivi, coepi non
humanitus neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed vi et via pervolgata patrum. cotidie
accusabam: "hem tibine haec diutius licere speras facere me vivo
patre, amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? erras, si
id credis, et me ignoras, Clinia. ego te meum esse dici
tantisper volo dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero. nulla adeo ex
re istuc fit nisi ex nimio otio. ego istuc aetati' non amori
operam dabam, sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi." postremo adeo res
rediit: adulescentulus saepe eadem et graviter audiendo victus
est; putavit me et aetate et benevolentia plus scire et
providere quam se ipsum sibi: in Asiam ad regem
militatum5 abiit, Chreme.
(TERENCIO. El Atormentador de sí
mismo, 53 -115) (Doble
espacio)
|