El atormentador de sí mismo, Prólogo

PROLOGVS
Nequoi1  sit vostrum mirum quor2  partis seni
poeta dederit quae sunt adulescentium,
id primum dicam, deinde quod veni eloquar.
ex integra Graeca integram comoediam
hodie sum acturus3  Heauton timorumenon,
duplex quae ex argumento facta est simplici.
novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit
et quoia  Graeca sit, ni partem maxumam
existumarem scire vostrum, id dicerem.
nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo.
oratorem esse voluit me, non prologum:
vostrum iudicium fecit; me actorem  dedit.
sed hic actor tantum poterit a facundia 
quantum ille potuit cogitare commode
qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum?
nam quod rumores distulerunt malevoli
multas contaminasse Graecas, dum facit
paucas Latinas: factum id esse hic non negat
neque se pigere et deinde facturum autumat.
habet bonorum exemplum quo exemplo sibi
licere id facere quod illi fecerunt putat.
tum quod malevolu'4 vetu' poeta dictitat
repente ad studium hunc se adplicasse musicum, 
amicum ingenio fretum, haud natura sua:
arbitrium vostrum, vostra existumatio
valebit. quare omnis vos oratos volo,
ne plus iniquom possit quam aequom oratio.
facite aequi siti', date crescendi copiam
novarum qui spectandi faciunt copiam
sine vitiis. ne ille pro se dictum existumet
qui nuper fecit servo currenti in via
decesse populum: quor insano serviat?
de illius peccatis plura dicet quom dabit
alias novas, nisi finem maledictis facit.
adeste aequo animo, date potestatem mihi
statariam agere ut liceat per silentium,
ne semper servo' currens, iratus senex,
edax parasitu', sycophanta autem inpudens,
avaru' leno adsidue agendi sint seni
clamore summo, cum labore maxumo.
mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
ut aliqua pars labori' minuatur mihi.
nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni:
siquae laboriosast, ad me curritur;
si lenis est, ad alium defertur gregem.
in hac est pura oratio. experimini
in utramque partem ingenium quid possit meum.
si numquam avare pretium statui arti meae
et eum esse quaestum in animum induxi maxumum,
quam maxume servire vostris commodis:
exemplum statuite in me, ut adulescentuli
vobis placere studeant potiu' quam sibi.  

 
(TERENCIO.  El Atormentador de sí mismo, Prólogo)
(Doble espacio)

     

NOTAS: 1.  Forma arcaica por Nequi. Son muchos los arcaísmos en Terencio. Ténganse en cuenta formas como u por i, como en optumus por optimus, quoi- por qui-, acusativos en -uom por -uum, etc. 2. Arcaísmo = cur, "por qué" 3. Conjugación perifrástica "voy a hacer".  4. Arcaísmo = quia 5. Elisión de s final, habitual en Ternecio.