|
Quam mihi
misisti verbis, Leandre, salutem
ut possim
missam rebus habere, veni! longa mora est nobis omnis, quae
gaudia differt.
da veniam
fassae; non patienter amo! urimur igne pari, sed sum tibi
viribus inpar:
fortius
ingenium suspicor esse viris. ut corpus, teneris ita mens
infirma puellis-
deficiam,
parvi temporis adde moram! Vos modo venando, modo rus
geniale colendo
ponitis
in varia tempora longa mora. aut fora vos retinent aut unctae
dona palaestrae,
flectitis
aut freno colla sequacis equi; nunc volucrem laqueo, nunc piscem
ducitis hamo;
diluitur
posito serior hora mero. his mihi summotae, vel si minus acriter
urar,
quod faciam, superest praeter amare nihil. quod superest facio,
teque, o mea sola voluptas,
plus
quoque, quam reddi quod mihi possit, amo! aut ego cum cana de te
nutrice susurro,
quaeque
tuum, miror, causa moretur iter; aut mare prospiciens odioso
concita vento
corripio
verbis aequora paene tuis; aut, ubi saevitiae paulum gravis unda
remisit,
posse quidem, sed te nolle venire, queror; dumque queror
lacrimae per amantia lumina manant,
pollice
quas tremulo conscia siccat anus. saepe tui specto si sint in
litore passus,
inpositas
tamquam servet harena notas; utque rogem de te et scribam tibi,
siquis Abydo
venerit,
aut, quaero, siquis Abydon1 eat.
quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
Hellespontiaca ponis iturus aqua? Sic ubi lux acta est et noctis
amicior hora
exhibuit
pulso sidera clara die, protinus in summo vigilantia lumina
tecto
ponimus, adsuetae signa notamque viae, tortaque versato
ducentes stamina fuso
feminea
tardas fallimus arte moras. Quid loquar interea tam longo
tempore, quaeris?
nil nisi
Leandri nomen in ore meo est. 'iamne putas exisse domo mea
gaudia, nutrix,
an
vigilant omnes, et timet ille suos? iamne suas umeris illum
deponere vestes,
pallade
iam pingui tinguere membra putas?' adnuit illa fere; non nostra
quod oscula curet,
sed movet
obrepens somnus anile caput. postque morae minimum 'iam certe
navigat,' inquam,
'lentaque
dimotis bracchia iactat aquis.' paucaque cum tacta perfeci
stamina terra,
an medio
possis, quaerimus, esse freto. et modo prospicimus, timida modo
voce precamur,
ut tibi
det faciles utilis aura vias; auribus incertas voces captamus,
et omnem
adventus strepitum credimus esse tui. Sic ubi deceptae pars est
mihi maxima noctis
acta,
subit furtim lumina fessa sopor. forsitan invitus mecum tamen,
inprobe, dormis,
et,
quamquam non vis ipse venire, venis. nam modo te videor prope
iam spectare natantem,
bracchia
nunc umeris umida ferre meis, nunc dare, quae soleo, madidis
velamina membris,
pectora
nunc nostro iuncta fovere sinu multaque praeterea linguae
reticenda modestae,
quae
fecisse iuvat, facta referre pudet. me miseram! brevis est haec
et non vera voluptas;
nam tu
cum somno semper abire soles. firmius, o, cupidi tandem
coeamus amantes2,
nec
careant vera gaudia nostra fide! cur ego tot viduas exegi
frigida noctes?
cur
totiens a me, lente morator, abes? est mare, confiteor, non nunc
tractabile nanti;
nocte sed
hesterna lenior aura fuit. cur ea praeterita est? cur non
ventura timebas?
tam bona
cur periit, nec tibi rapta via est? protinus ut similis detur
tibi copia cursus,
hoc
melior certe, quo prior, illa fuit. At cito mutata est pacati
forma profundi.
tempore,
cum properas, saepe minore venis. hic, puto, deprensus nil, quod
querereris, haberes,
meque
tibi amplexo nulla noceret hiemps. certe ego tum ventos audirem
laeta sonantis,
et
numquam placidas esse precarer aquas. quid tamen evenit, cur sis
metuentior undae
contemptumque prius nunc vereare fretum? nam memini, cum te
saevum veniente minaxque
non
minus, aut multo non minus, aequor erat; cum tibi clamabam: 'sic
tu temerarius esto,
ne
miserae virtus sit tua flenda mihi!' unde novus timor hic,
quoque illa audacia fugit?
magnus
ubi est spretis ille natator aquis? Sis tamen hoc potius, quam
quod prius esse solebas,
et facias
placidum per mare tutus iter- dummodo sis idem, dum sic, ut
scribis, amemur,
flammaque
non fiat frigidus illa cinis. non ego tam ventos timeo mea
vota morantes,
quam
similis vento ne tuus erret amor, ne non sim tanti, superentque
pericula causam,
et videar
merces esse labore minor. Interdum metuo, patria ne laedar et
inpar
dicar Abydeno Thressa puella toro. ferre tamen possum patientius
omnia, quam si
otia
nescio qua paelice captus agis, in tua si veniunt alieni colla
lacerti,
fitque novus nostri finis amoris amor. a, potius peream, quam
crimine vulnerer isto,
fataque
sint culpa nostra priora tua! nec, quia venturi dederis mihi
signa doloris,
haec
loquor aut fama sollicitata nova. omnia sed vereor-quis enim
securus amavit?
cogit et
absentes plura timere locus. felices illas, sua quas praesentia
nosse
crimina vera iubet, falsa timere vetat! nos tam vana movet, quam
facta iniuria fallit,
incitat
et morsus error uterque pares. o utinam venias, aut ut ventusve
paterve
causaque sit certe femina nulla morae! quodsi quam sciero,
moriar, mihi crede, dolendo;
iamdudum
pecca, si mea fata petis! Sed neque peccabis, frustraque ego
terreor istis,
quoque
minus venias, invida pugnat hiemps. me miseram! quanto
planguntur litora fluctu,
et latet
obscura condita nube dies! forsitan ad pontum mater pia
venerit Helles,
mersaque
roratis nata fleatur aquis- an mare ab inviso privignae nomine
dictum
vexat in aequoream versa noverca deam? non favet, ut nunc est,
teneris locus iste puellis;
hac Helle
periit, hac ego laedor aqua. at tibi flammarum memori, Neptune,
tuarum
nullus erat ventis inpediendus amor- si neque Amymone nec,
laudatissima forma, criminis est Tyro fabula vana tui, lucidaque Alcyone
Calyceque Hecataeone nata,
et nondum
nexis angue Medusa comis, flavaque Laudice caeloque recepta
Celaeno,
et quarum memini nomina lecta mihi. has certe pluresque canunt,
Neptune, poetae
molle
latus lateri conposuisse tuo. cur igitur, totiens vires expertus
amoris,
adsuetum nobis turbine claudis iter? parce, ferox, latoque mari
tua proelia misce!
seducit
terras haec brevis unda duas. te decet aut magnas magnum iactare
carinas,
aut etiam totis classibus esse trucem; turpe deo pelagi iuvenem
terrere natantem,
gloriaque
est stagno quolibet ista minor. nobilis ille quidem est et
clarus origine, sed non
a tibi
suspecto ducit Ulixe genus. da veniam servaque duos! natat ille,
sed isdem
corpus Leandri, spes mea pendet aquis. Sternuit en
lumen!-posito nam scribimus illo-
sternuit
et nobis prospera signa dedit. ecce, merum nutrix faustos
instillat in ignes,
'cras'
que 'erimus plures,' inquit, et ipsa bibit. effice nos plures,
evicta per aequora lapsus,
o penitus
toto corde recepte mihi! in tua castra redi, socii desertor
amoris;
ponuntur medio cur mea membra toro? quod timeas, non est! auso
Venus ipsa favebit,
sternet
et aequoreas aequore nata vias. ire libet medias ipsi mihi saepe
per undas,
sed solet
hoc maribus tutius esse fretum. nam cur hac vectis Phrixo
Phrixique sorore
sola
dedit vastis femina nomen aquis? Forsitan ad reditum metuas ne
tempora desint,
aut
gemini nequeas ferre laboris onus. at nos diversi medium coeamus
in aequor
obviaque in summis oscula demus aquis, atque ita quisque suas
iterum redeamus ad urbes;
exiguum,
sed plus quam nihil illud erit! vel pudor hic utinam, qui nos
clam cogit amare,
vel
timidus famae cedere vellet amor! nunc, male res iunctae, calor
et reverentia pugnant.
quid
sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat. ut semel intravit
Colchos Pagasaeus Iason,
inpositam
celeri Phasida puppe tulit; ut semel Idaeus Lacedaemona venit
adulter,
cum praeda rediit protinus ille sua. tu quam saepe petis,
quod amas, tam saepe relinquis,
et
quotiens grave sit puppibus ire, natas. Sic tamen, o iuvenis
tumidarum victor aquarum,
sic
facito spernas, ut vereare, fretum! arte laboratae merguntur ab
aequore naves;
tu tua
plus remis bracchia posse putas? quod cupis, hoc nautae metuunt,
Leandre, natare;
exitus
hic fractis puppibus esse solet. me miseram! cupio non
persuadere, quod hortor,
sisque,
precor, monitis fortior ipse meis- dummodo pervenias excussaque
saepe per undas
inicias
umeris bracchia lassa meis! Sed mihi, caeruleas quotiens
obvertor ad undas,
nescio
quo pavidum frigore pectus hebet. nec minus hesternae confundor
imagine noctis,
quamvis
est sacris illa piata meis. namque sub aurora, iam dormitante
lucerna,
somnia quo cerni tempore vera solent, stamina de digitis
cecidere sopore remissis,
collaque
pulvino nostra ferenda dedi. hic ego ventosas nantem delphina
per undas
cernere non dubia sum mihi visa fide, quem postquam bibulis
inlisit fluctus harenis,
unda
simul miserum vitaque deseruit. quidquid id est, timeo; nec tu
mea somnia ride
nec nisi
tranquillo bracchia crede mari! si tibi non parcis, dilectae
parce puellae,
quae
numquam nisi te sospite sospes ero! spes tamen est fractis
vicinae pacis in undis;
tu
placidas toto pectore finde vias! interea nanti, quoniam freta
pervia non sunt,
leniat
invisas littera missa moras.
(OVIDIO.
Cartas de las Heroínas, 19) (Doble espacio) |