Corina ha decido abortar

Tuque laborantes utero miserata puellas,

          quarum tarda latens corpora tendit onus,

lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!

          digna est, quam iubeas muneris esse tui.

ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,

          ipse feram ante tuos munera vota pedes.

adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!'

          tu modo fac titulo muneribusque locum.

Si tamen in tanto fas est monuisse timore,

          hac tibi sit pugna dimicuisse satis!

Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,

          nec fera peltatas agmina velle sequi,

si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,

          et caecas armant in sua fata manus?

Quae prima instituit teneros convellere fetus,

          militia fuerat digna perire sua.

scilicet, ut careat rugarum crimine venter,

          sternetur pugnae tristis harena tuae?1 

si mos antiquis placuisset matribus idem,

          gens hominum vitio deperitura fuit2,

quique iterum iaceret generis primordia nostri

          in vacuo lapides orbe, parandus erat.3

quis Priami fregisset opes, si numen aquarum

          iusta recusasset pondera ferre Thetis?4

Ilia si tumido geminos in ventre necasset,

          casurus dominae conditor Urbis erat5;

si Venus Aenean6 gravida temerasset in alvo,

          Caesaribus tellus orba futura fuit.7

tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,

          temptasset, quod tu, si tua mater opus;

ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,

          vidissem nullos matre negante dies.

Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,

          pomaque crudeli vellis acerba manu?

sponte fluant matura sua–sine crescere nata;

          est pretium parvae non leve vita morae.

vestra quid effoditis subiectis viscera telis,

          et nondum natis dira venena datis?

Colchida respersam puerorum sanguine culpant

          aque sua caesum matre queruntur Ityn;8

utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis

          iactura socii sanguinis ulta virum.

dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason

          figere sollicita corpora vestra manu?9

hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,

          perdere nec fetus ausa leaena suos. 

at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae;

          saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.

ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos,

          et clamant 'merito!' qui modo cumque vident.

Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,

          et sint ominibus pondera nulla meis!

di faciles, peccasse semel concedite tuto,

          et satis est; poenam culpa secunda ferat!


(OVIDIO.  Amores, 2, 13 – 14 )
(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. La arena es la del circo. Compara Ovidio a las mujeres que luchan contra su feto con los gladiadores  2. Conjugación perifrástica."hubiera perecido". Hay más ejemplos en activa y pasiva. 3. Referencia al mito de Deucalión y Pirra que tras el diluvio lanzaron piedras para repoblar la tierra.  4. Tetis es la madre de Aquiles el caudillo griego que lleva el peso de la guerra contra Troya de la que Príamo es rey.  5. Rea Silvia y sus hijos Rómulo y Remo.   6. Ac.  grecánico de Eneas.  7. Eneas es el antecesor más remoto de Rómulo y Remo.  8. Cólcos o la Cólquide es la patria de Medea, quien ayudó a Jasón a conseguir el vellocino de oro. Cuando éste la desdeñó, se tomó venganza acabando con la vida de los hijos de ambos.  9. Hijo de Procne sasinado y dado a comer a su padre Tereo. 10. Tetis es la madre de Aquiles el caudillo griego que lleva el peso de la guerra contra Troya de la que Príamo es rey.