Beatus ille qui
procul negotiis,
ut prisca gens
mortalium,
paterna rura bobus exercet suis
solutus omni
faenore
neque excitatur classico miles1 truci
neque horret
iratum mare
forumque vitat et superba civium
potentiorum
limina.
ergo aut adulta vitium propagine
altas maritat
populos
aut in reducta valle mugientium
prospectat
errantis greges
inutilisque falce ramos amputans
feliciores
inserit
aut pressa puris mella condit amphoris
aut tondet
infirmas ovis.
vel cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris
extulit,
ut gaudet insitiva decerpens pira
certantem et
uvam purpurae,
qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor
finium.
libet iacere modo sub antiqua ilice,
modo in tenaci
gramine:
labuntur altis interim ripis aquae,
queruntur in
silvis aves
fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
somnos quod
invitet levis2.
at cum tonantis
annus hibernus Iovis
imbris nivisque
conparat,
aut trudit acris hinc et hinc multa cane
apros in
obstantis plagas
aut amite levi rara tendit retia
turdis edacibus
dolos
pavidumque leporem et advenam laqueo gruem
iucunda captat
praemia.
quis non malarum quas amor curas habet
haec inter
obliviscitur?
quodsi pudica mulier in partem iuvet
domum atque
dulcis liberos,
Sabina qualis aut perusta solibus
pernicis uxor
Apuli,
sacrum vetustis exstruat lignis focum
lassi sub
adventum viri
claudensque textis cratibus laetum pecus
distenta siccet
ubera
et horna dulci vina promens dolio
dapes inemptas
adparet:
non me Lucrina iuverint conchylia
magisve rhombus
aut scari,
siquos Eois
intonata fluctibus
hiems ad hoc
vertat mare,
non Afra avis descendat in ventrem meum,
non attagen
Ionicus
iucundior quam lecta de pinguissimis
oliva ramis
arborum
aut herba lapathi prata amantis et gravi
malvae salubres
corpori
vel agna festis caesa Terminalibus
vel haedus
ereptus lupo.
has inter epulas ut iuvat pastas ovis
videre
properantis domum,
videre fessos vomerem inversum boves
collo trahentis
languido
positosque vernas, ditis examen domus,
circum
renidentis Lares.
haec ubi locutus faenerator Alfius,
iam iam futurus
rusticus,
omnem redegit idibus pecuniam,
quaerit kalendis
ponere.
(HORACIO.
Epodos, 1)