Lesbia busca excusas

Lesbia mi1 praesente viro male plurima dicit2:

          haec illi fatuo maxima laetitiast3.

mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,

          sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,

non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,

          iratast. hoc est, uritur et loquitur.



(CATULO. Liber,83)
(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. Dat. sg. del pronombre de 2. male dicere: "hablar mal", "maldecir" 3. Aféresis de est, laetitia est. Iratast = irata est.