|
At
regina graui iamdudum saucia cura uulnus alit
uenis et caeco carpitur igni. multa uiri
uirtus animo multusque recursat gentis honos;
haerent infixi pectore uultus uerbaque nec
placidam membris dat cura quietem. postera Phoebea
lustrabat lampade1 terras umentemque
Aurora polo dimouerat umbram, cum sic unanimam
adloquitur male sana sororem: 'Anna soror,
quae me suspensam insomnia terrent! quis nouus hic
nostris successit sedibus hospes, quem sese ore
ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem,
nec uana fides, genus esse deorum. degeneres animos
timor arguit. heu, quibus ille iactatus fatis!
quae bella exhausta canebat! (VIRGILIO. Eneida, 4, 1 –
15) (Doble
espacio)
|