Fundamentos de geometría 

Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στέρεον, quid κύβον, quid γραμμὴν; quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur1.

Figurarum, quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, 'planum' et 'solidum'. Haec ipsi uocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. 'Planum' est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 'Solidum' est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae, quas 'pyramidas' appellant, uel qualia sunt quadrata undique, quae κύβους illi, nos 'quadrantalia' dicimus. Κύβος enim est figura ex omni latere quadrata, 'quales sunt' inquit M. Varro 'tesserae, quibus in alueolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae  κύβοι.' In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese soluitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.

Huius numeri cubum Pythagoras uim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et uiginti diebus et numerus ternio, qui τριάς Graece dicitur, tantundem efficiat in cubo. 'Linea' autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant. Eam M. Varro ita definit: 'Linea est' inquit 'longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.' Εὐκλείδης autem breuius praetermissa altitudine: 'γραμμὴ' inquit 'est μῆκος ἀπλατὲς', quod exprimere uno Latine uerbo non queas, nisi audeas dicere 'inlatabile'2

(AULO GELIO. Noches Áticas, 1, 20 )
(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. Es el encabezado del párrafo. Los verbos están en subjuntivo porque se trata de una interrogativa indirecta: "A qué llaman los geómetras..."  2. Traducción de Euclides que emplea aplatés, con el prefijo de negación a, que traduce por in- y el lexema plato- que traduce por lat- "ancho".