|
…iucundiora alia reperiri queunt,
ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent,
quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari
indulgerique potuisset. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem
antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in
manus ceperam seu Graecum seu Latinum uel quid memoratu dignum
audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant,
indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium
memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut, quando usus
uenisset aut rei aut uerbi, cuius me repens forte obliuio tenuisset,
et libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde nobis
inuentu atque depromptu foret. Facta igitur est in
his quoque commentariis eadem rerum disparilitas, quae fuit in illis
annotationibus pristinis, quas breuiter et indigeste et incondite ex
auditionibus lectionibusque uariis feceramus. Sed quoniam longinquis
per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae
commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas
inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festiuitates
inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id
genus libris fecerunt. Nam quia uariam et miscellam et quasi
confusaneam doctrinam conquisiuerant, eo titulos quoque ad eam
sententiam exquisitissimos indiderunt. Namquealii Musarum
inscripserunt, alii siluarum, ille πέπλον, hic Ἀμαλθείας κέρας, alius κηρία, partim λειμῶνας,
quidam lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius
ἀνθηρῶν et
item alius εὑπηματων. Sunt etiam, qui λύχνους inscripserint, sunt item, qui στρωματεῖς, sunt adeo, qui πανδέκτας et Ἑλικῶνα et προβλήματα et ἐγχειρίδια et παραξιφίδας. Est qui memoriales titulum fecerit, est qui
πραγματικὰ et πάρεργα et διδασκαλικά, est item qui historiae naturalis, est qui παντοδαπῆς ἱστορίας, est praeterea qui pratum, est itidem qui πάγκαρπον, est qui τόπων scripserit; sunt item multi, qui
coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis
fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaestionum aut
confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum
concinnitates redolentia. Nos uero, ut captus noster est, incuriose
et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore
hibernarum uigiliarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris
omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum
cessimus in cura et elegantia scriptionis.
(AULO GELIO. Noches
Áticas. Prefacio) (Doble espacio) |