|
Ergo cum
ad eas in studiis uires peruenerit puer ut quae prima esse praecepta
rhetorum diximus mente consequi possit, tradendus eius artis
magistris erit. Quorum in primis inspici mores oportebit: quod ego
non idcirco potissimum in hac parte tractare sum adgressus quia non
in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam
diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore, sed quod
magis necessariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium.
Nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud
eos iuuenes etiam facti perseuerant, ideoque maior adhibenda tum
cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis
custodiat et ferociores a licentia grauitas deterreat. Neque uero
sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae seueritate
conuenientium quoque ad se mores adstrinxerit. Sumat
igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere
se in eorum locum a quibus sibi liberi tradantur existimet. Ipse nec
habeat uitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta
sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de
honesto ac bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius
castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda
erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus
potius quam inmodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non
interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum
dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium
laboris, altera securitatem parit. In emendando quae corrigenda
erunt non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a
proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.
Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores
referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione
suppeditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius,
praecipueque praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt
instituti, et amant et uerentur. Vix autem dici potest quanto
libentius imitemur eos quibus fauemus.
Minime uero
permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique
in laudando licentia: quin etiam iuuenum modicum esse, cum audient,
testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus
pendeat, atque id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat.
Illa uero uitiosissima, quae iam humanitas uocatur, inuicem
qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et seuere
institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis:
superuacua enim uidentur cura ac labor parata quidquid effuderint
laude. Vultum igitur praeceptoris intueri tam qui audiunt debent
quam ipse qui dicit: ita enim probanda atque improbanda discernent;
sic stilo facultas continget, auditione iudicium. At nunc proni
atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam
excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. Id mutuum est et
ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et uana de se persuasio usque
adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore
laudentur, ipsi de illo male sentiant. Sed se quoque praeceptores
intente ac modeste audiri uelint: non enim iudicio discipulorum
dicere debet magister, sed discipulus magistri. Quin, si fieri
potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat quae quisque
et quo modo laudet, et placere quae bene dicet non suo magis quam
eorum nomine delectetur qui recte iudicabunt.
Pueros
adulescentibus permixtos sedere non placet mihi. Nam etiamsi uir
talis qualem esse oportet studiis moribusque praepositum modestam
habere potest etiam iuuentutem, tamen uel infirmitas a robustioribus
separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis uerum
etiam suspicione. Haec notanda breuiter existimaui. Nam ut absit ab
ultimis uitiis ipse ac schola ne praecipiendum quidem credo. Ac si
quis est qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non
uitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuuentutis
componere conamur, esse sibi hac parte omissa superuacua.
(QUINTILIANO. Institutio Oratoria, 2,
2) (Doble
espacio) |