El paso de la escuela a los estudios posteriores

1. Tenuit consuetudo, quae cotidie magis inualescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper, sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partis omiserunt et grammatici alienas occupauerunt. 2. Nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt idque intra deliberatiuas iudicialisque materias ; nam cetera ut professione sua minora despiciunt, et hi non satis credunt excepisse quae relicta erant (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias usque ac suasorias1, in quibus onus dicendi uel maximum est, inrumpunt. 3. Hinc ergo accidit ut quae alterius artis prima erant opera facta sint alterius nouissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen  apud grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus uidetur puer quam declamare sciat.

4. Nos suum cuique professioni modum demus ; et grammatice, quam in Latinum transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, prouecta ; nam tenuis a fonte adsumptis historicorum criticorumque uiribus pleno iam satis alueo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit. 5. Et rhetorice , cui nomen uis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem : quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est. 6. Neque infitiabor aliquem ex his qui grammaticen  profiteantur eo usque scientiae progredi posse- ut ad haec quoque tradenda sufiiciat. Sed cum id aget, rhetoris officio fungetur, non suo.

7. Nos porro quaerimus quando usque eo rhetorice praecipit percipiendis  puer maturus esse uideatur : in quo quidem non id est aestimandum , cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. 8 Nam si grammatices  munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est: si rhetor prima officia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi uituperandique opusculis cura eius desideratur. 9 An ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut thesis dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque quibus uerae fictaeque controuersiae continentur? Ex quo palam est quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio quam et primam habuit et diu solam. 10 Quid autem est ex his de quibus supra dixi quod non cum in alia quae sunt rhetorum propria, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat? An non in foro narrandum est? Qua in parte nescio an sit uel plurimum. 11 Non laus ac uituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? Non communes loci, siue qui sunt in uitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio, ut " sitne paruis argumentis credendum " et "pro testibus " et " in testes", in mediis litium medullis uersantur ? 12 Arma surit haec quodam modo praeparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quae qui pertinere ad orationm non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet cum eius membra fundentur.

Neque hanc, ut aliqui putabunt, festinationem ni eam sic quisquam calumnietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum protinus a grammaticis putem. 13. Dabuntur illis tum quoque tempora sua, neque erit uerendum ne binis praeceptoribus oneretur puer. Non enim crescet, sed diuidetur qui sub; uno miscebatur labor, et erit sui quisque operis magister utilior quod adhuc optinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri uidetur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.


(QUINTILIANO. Institutio Oratoria, 2, 1 )

(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. "Prosopopeyas y suasorias". Son dos tipos de ejercicios típicos de la retórica antigua.