|
Oratores uero
uel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt: nam
Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro
quantam1 mihi concitem pugnam, cum
praesertim non id sit propositi, ut eum Demostheni comparem hoc
tempore: neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum uel
ediscendum potius putem. Quorum ego uirtutes plerasque arbitror
similes, consilium, ordinem, diuidendi praeparandi probandi
rationem, omnia denique quae sunt inuentionis. In
eloquendo2 est aliqua diuersitas: densior
ille, hic copiosior, ille concludit adstrictius, hic latius, pugnat
ille acumine semper, hic frequenter et pondere, illic nihil detrahi
potest, hic nihil adici, curae plus in illo, in hoc
naturae.
(QUINTILIANO.
Institutio Oratoria, 10, 1, 105- 106) (Doble
espacio) |