Los fundamentos de la retórica 

Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat: inuentione,  dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione siue actione (utroque enim modo dicitur). Omnis uero sermo, quo quidem uoluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et uerba. Ac si est breuis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco: opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia quae res postulat dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuuante memoria, quapropter ea quoque pars quarta erit. Verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora uel uoce uel gestu pronuntiatio: huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.
(QUINTILIANO. Institutio Oratoria, 3, 3, 1-3)

(Doble espacio)

     

NOTAS: