|
Primus in
eo qui scribendi legendique1 adeptus
erit facultatem grammaticis est locus. Nec refert de Graeco an de
Latino loquar, quamquam Graecum esse priorem placet: utrique eadem
uia est. Haec igitur professio, cum breuissime in duas partis
diuidatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus
habet in recessu quam fronte promittit. Nam et scribendi ratio
coniuncta cum loquendo est et enarrationem praecedit emendata lectio
et mixtum his omnibus iudicium est: quo quidem ita seuere sunt usi
ueteres grammatici ut non uersus modo censoria quadam uirgula notare
et libros qui falso uiderentur inscripti tamquam subditos summouere
familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint,
alios omnino exemerint numero. Nec poetas legisse satis est:
excutiendum omne scriptorum genus, non propter historias modo, sed
uerba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. Tum neque citra
musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris
rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas
intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in
declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter
plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium
quaestionum subtilitate repetitos, tum uel propter Empedoclea in
Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae
uersibus tradiderunt: eloquentia quoque non mediocri est opus,
ut de unaquaque earum quas demonstrauimus rerum dicat proprie et
copiose. Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque
ieiunam cauillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta
fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria pueris,
iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae uel sola in omni
studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
(QUINTILIANO. Institutio Oratoria, 1, 4,
1-5) (Doble
espacio) |