|
Partus a
tricensimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot
equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina
genitale reddit, ni cogatur in cursum verberibus a coitu. raro
geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne
conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quae est ei ad tricensimum
annum. partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per
ignes ad fetus tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent
etiam pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae
sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec
pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque
dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeve
sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; varia namque somnio
visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit,
repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert. quaestus ex iis
opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas
quadringentena milia1 nummum enixas, mularum maxime
partu. aurium referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamvis
enim unicolori reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi
fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas instituit, multum eo
tempore praelatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis
asino. -Moriente visu celerrime id genus deficit.-
Ex
asino et equa mula gignitur mense XIII, animal viribus in
labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque
decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant
nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter
subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos
admovent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et
tarditatis indomitae. lenta omnia et e vetulis. conceptum ex equo
secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a
partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius
inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat,
conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare
coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant
contraque mulos quos asini et equae generarent. observatum ex duobus
diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium
esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni
animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris
peperisse saepe, verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo
parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui
generis.
(PLINIO EL VIEJO. Historia
Natural, 8, 168 - 173) (Doble
espacio) |