|
Vagantur
fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore,
interim et binos. nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam
gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur
magna erga partum caritate. adolescunt celeriter, X annis putantur
ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et
tricenis1, quod cognitum praecisa cauda
in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum
occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare
in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de
causa2, nec statim tellure tacta
moriuntur multoque ocius fistula clausa. lingua est iis contra
naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens
suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum
simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt
maluntque ita appellari.
Delphinus non homini tantum
amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, sed
praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam
navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena
praeterit vela. Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus
pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium
itantem, cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine
saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro
amore dilexit. pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani
et Flavi Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei
tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo
advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae
aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor
in ludum3 ferebat simili modo revehens
pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum
locum ventitans4 tristis et maerenti
similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.
(PLINIO EL VIEJO. Historia Natural, 9, 21 -
25) (Doble
espacio) |