|
Invenitur
… M. Lepido Q. Catulo cos. in villa Galerii locutum gallinaceum,
semel, quod equidem sciam.
Et anseri vigil cura
Capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis
rebus, quam ob causam cibaria anserum censores in primis locant.
quin et fama amoris Aegi dilecta forma pueri nomine . . . Olenii et
Glauces Ptolemaeo regi cithara canentis, quam eodem tempore et aries
amasse1 proditur. potest et
sapientiae videri intellectus iis esse: ita comes perpetuo
adhaesisse Lacydi philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico,
non in balineis, non noctu, non interdiu,
digressus.
Nostri sapientiores, qui eos iecoris
bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit,
exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione
est, quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis an
Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod constat,
Messalinus Cotta, Messalae oratoris filius, palmas pedum ex iis
torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit;
tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide. mirum in hac
alite a Morinis usque Romam pedibus venire. fessi proferuntur ad
primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt
eos.
Candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur
quibusdam locis bis anno, rursus plumigeri vestiuntur. mollior quae
corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi ibi, verum
minores; gantae vocantur. pretium plumae eorum in libras denarii
quini. et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigili
statione ad haec aucupia dimissis cohortibus totis; eoque deliciae
processere, ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem
cervices possint.
Aliud repperit Syriae pars quae
Commagene vocatur, adipem eorum in vase aereo cum cinnamo nive multa
obrutum ac rigore gelido maceratum ad usum praeclari medicaminis,
quod ab gente dicitur Commagenum.
(PLINIO EL VIEJO.
Historia Natural, 10, 52 - 55
) (Doble
espacio) |