La cuestión de Dios

Quapropter effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio2 dicatum est, Orbonae ad aedem Larum, ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos  faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu3 magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes. matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina. deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus4 fessis rebus subveniens. hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis. […]

[…]inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse  omnia namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit nullumque habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint5 aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo. (PLINIO EL VIEJO. Historia Natural, 2, 14-18; 27 )

(Doble espacio)

    

NOTAS: 1. Se trata del famoso filósofo griego  2. Conocido habitualmente como Palatino. Es uno de los siete montes o colinas de la primitiva Roma, donde los emperadores construyeron sus casas, de ahí por antonomasia el sentido moderno del término. Mas abajo se mendiona el Esquilino también otra de la siete colinas.  3. Supno de dico en -u depende de pudenda: "...y muchas cosas que son más vergonzosas de decir".  4. Vespasiano es el emperador bajo cuyo mandato escribe su obra Pinio entre 5. Los numerales en latín son muy diferentes de los nuestros. Literalemte se dice: "dos veces de diez en diez sean veinte", nosotros diremos "dos por diez sean veinte" 6y 7d. C.