Cuento de Eros y Psique

Eros y PsiqueInuitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae uisionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit. Nec est quicquam quod ibi non est. Sed praeter ceteram tantarum diuitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo uinculo nullo claustro nullo custode totius orbis thensaurus ille muniebatur. Haec ei summa cum uoluptate uisenti offert sese uox quaedam corporis sui nuda et: "Quid," inquit "domina, tantis obstupescis opibus? Tua sunt haec omnia. Prohinc cubiculo te refer1 et lectulo lassitudinem refoue et ex arbitrio lauacrum pete. Nos, quarum uoces accipis, tuae famulae sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur." 

Sensit Psyche diuinae prouidentiae beatitudinem, monitusque uocis informis audiens et prius somno et mox lauacro fatigationem sui diluit, uisoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum libens accumbit. Et ilico uini nectarei eduliumque uariorum fercula copiosa nullo seruiente sed tantum spiritu quodam impulsa subministrantur. Nec quemquam tamen illa uidere poterat, sed uerba tantum audiebat excidentia et solas uoces famulas habebat. Post opimas dapes quidam introcessit et cantauit inuisus et alius citharam pulsauit, quae uidebatur nec ipsa. Tunc modulatae multitudinis conserta uox aures eius affertur, ut, quamuis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret. 

Finitis uoluptatibus uespera suadente concedit Psyche cubitum. Iamque prouecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. Tunc uirginitati suae pro tanta solitudine metuens et pauet et horrescit et  quouis malo plus timet quod ignorat. Iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat et uxorem sibi Psychen2 fecerat et ante lucis exortum propere discesserat. Statim uoces cubiculo praestolatae nouam nuptam interfectae uirginitatis curant. Haec diutino tempore sic agebantur. Atque ut est natura redditum, nouitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat et sonus uocis incertae solitudinis erat solacium. 

Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant, latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant propereque maestae atque lugubres deserto lare certatim ad parentum suorum conspectum adfatumque perrexerant.
(APULEYO. El asno de oro, 5, 2- 4)
(Doble espacio)

     

NOTAS:   1. Imperativo de refero y depués varios imperativos más. 2. Acusativo griego.