|
Haec
mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in
sententiam meam uado1. Nec tamen domi
Milonem uel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Photidem:
suis parabat isicium fartim concisum et pulpam frustatim consectam
ambacupascuae iurulenta et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum
perquam sapidissimum. Ipsa linea tunica mundule amicta et russea
fasceola praenitente altiuscule sub ipsas papillas
succinctula2 illud cibarium uasculum
floridis palmulis rotabat in circulum, et in orbis flexibus crebra
succutiens et simul membra sua leniter inlubricans, lumbis
sensim uibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter
undabat. Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti,
steterunt et membra quae iacebant ante. Et tandem ad illam: 'Quam
pulchre quamque festiue,' inquam 'Photis mea, ollulam istam cum
natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certo
certius beatus cui permiseris illuc digitum
intingere.' Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella:
'Discede,' inquit 'miselle, quam procul a meo foculo, discede. Nam
si te uel modice meus igniculus afflauerit, ureris intime nec ullus
extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et
lectulum suaue quatere noui.' (APULEYO. El asno de oro, 2,
7) (Doble espacio)
|