His actis et
rebus meis in illo cubiculo conditis1 pergens ipse ad balneas, ut
prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto, inque
eo piscatum opiparem expositum uideo et percontato
pretio2, quod centum nummis indicaret,
aspernatus uiginti denariis praestinaui. Inde me commodum
egredientem continatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas
meus, qui me post aliquantum multum temporis amanter agnitum inuadit
amplexusque ac comiter deosculatus: 'Mi Luci3,' ait 'sat pol diu est quod
interuisimus te, at hercules exinde cum a Clytio magistro digressi
sumus. Quae autem tibi causa peregrinationis huius?' 'Crastino die
scies,' inquam 'Sed quid istud? Voti gaudeo. Nam
et lixas et uirgas et habitum prorsus
magistratui congruentem in te uideo.' 'Annonam curamus' ait 'et
aedilem gerimus et siquid obsonare cupis utique commodabimus.'
Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus. Sed
enim Pythias uisa sportula succussisque in aspectum planiorem
piscibus: 'At has quisquilias quanti parasti?' 'Vix' inquam
'piscatori extorsimus accipere uiginti denarium.'
Quo audito
statim adrepta dextera postliminio me in forum cupidinis reducens:
'Et a quo' inquit 'istorum nugamenta haec comparasti?' Demonstro
seniculum: in angulo sedebat. Quem confestim pro aedilitatis imperio
uoce asperrima increpans: 'Iam iam' inquit 'nec amicis quidem
nostris uel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis
pretiis pisces friuolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad
instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis? Sed non
impune. Iam enim faxo scias quem ad modum sub meo magisterio mali
debeant coerceri', et profusa in medium sportula iubet officialem
suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totos obterere. Qua
contentus morum seueritudine meus Pythias ac mihi ut abirem suadens:
'Sufficit mihi, o Luci,' inquit 'seniculi tanta haec contumelia.'
His actis
consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero prudentis
condiscipuli ualido consilio et nummis simul priuatus et cena,
lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me
reporto.
(APULEYO. El
Asno de Oro,1, 24-25)