Ergo
facere te iudico quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum
castigatione1 uteris: verberibus muta
admonentur. Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem
cogunt pervenire deliciae, ut quidquid non ex voluntate respondit
iram evocet. Regum nobis induimus animos; nam illi quoque obliti et
suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic
saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos
fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed
occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut
facerent.