|
Omnibus animantibus Adam
primum vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti
institutione iuxta condicionem naturae cui serviret. Gentes
autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non
autem secundum Latinam linguam atque Graecam aut quarumlibet gentium
barbararum nomina illa inposuit Adam, sed illa lingua quae ante
diluvium omnium una fuit, quae Hebraea nuncupatur. Latine
autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et
moveantur spiritu. Quadrupedia vocata, quia quattuor pedibus
gradiuntur: quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana
non sunt; ut cervi, dammae, onagri, et cetera. Sed neque bestiae
sunt, ut leones; neque iumenta, ut usus hominum iuvare possint.
(Isidoro DE SEVILLA, Isidori hispalensis episcopi
etymologiarum sive originum LIBER XII)
|