|
Gradus aetatis sex sunt: infantia,
pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque
senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem,
quae porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est
pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad quantumdecimum
annum. Tertia adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur
usque ad viginti octo annos. Quarta iuventus firmissima
aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno. Quinta aetas
senioris, id est gravitas, quae est declinatio a iuventute in
senectutem; nondum senectus sed iam nondum iuventus, quia senioris
aetas est, quam Graeci PRESBUTEN vocant. Nam senex apud Graecos non
presbyter, sed GERON dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno
incipiens septuagesimo terminatur. Sexta aetas senectus, quae
nullo annorum tempore finitur; sed post quinque illas aetates
quantumcumque vitae est, senectuti deputatur. (Isidoro
DE SEVILLA, Isidori hispalensis episcopi etymologiarum sive
originum LIBER XI)
|