|
At nunc natus
infans delegatur Graeculae alicui ancillae,
cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis,
plerumque
vilissimus nec cuiquam serio ministerio
adcommodatus.
horum fabulis et erroribus [et] virides [teneri] statim
et
rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo
pensi
habet, quid coram infante domino aut dicat aut
faciat.
quin etiam ipsi parentes non probitati neque
modestiae
parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per
quae
paulatim impudentia inrepit et sui alienique
contemptus.
iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene
in
utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor
et
gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et
ob-
sessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?
(autor) (Doble espacio) |