|
Denique
res omnis eadem vis causaque volgo conficeret, nisi materies
aeterna teneret, inter se nexus minus aut magis
indupedita;
240 tactus enim leti satis esset causa profecto, quippe ubi
nulla forent aeterno corpore, quorum contextum vis deberet
dissolvere quaeque. at nunc, inter se quia nexus
principiorum dissimiles constant aeternaque materies
est,
245 incolumi remanent res corpore, dum satis acris vis obeat
pro textura cuiusque reperta. haud igitur redit ad nihilum res
ulla, sed omnes discidio redeunt in corpora
materiai. (LUCRECIO. De Rerum Natura,
I,238) (Doble espacio) |