|
De facie
autem Lune, que ad aspectum nostrum vergit, primo loco dicamus.
Quam, facilioris intelligentie gratia, in duas partes distinguo,
alteram nempe clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum
hemispherium ambire atque perfundere, obscurior vero, veluti nubes
quedam, faciem ipsam inficit maculosamque reddit. Iste autem macule,
subobscure et satis ample, unicuique sunt obvie, illasque evum omne
conspexit; quapropter magnas, seu antiquas, eas appellabimus, ad
differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at frequentia
ita consitarum, ut totam Lunarem superficiem, presertim vero
lucidiorem partem, conspergant; he vero a nemine ante nos observate
fuerunt: ex ipsarum autem sepius iteratis inspectionibus in eam
deducti sumus sententiam, ut certo intelligamus, Lune superficiem,
non perpolitam, equabilem, exactissimeque sphericitatis existere, ut
magna philosophorum cohors de ipsa deque reliquis corporibus
celestibus opinata est, sed, contra, inequalem, asperam, cavitatibus
tumoribusque confertam, non secus ac ipsiusmet Telluris facies, que
montium iugis valliumque profunditatibus hinc inde distinguitur.
Apparentie vero, ex quibus haec colligere licuit, eiusmodi
sunt. (GALILEO GALILEI. Sidereus
nuncius) (Doble espacio) |