|
Omnibus
animantibus Adam primum vocabula indidit, appellans unicuique nomen
ex praesenti institutione iuxta condicionem naturae cui
serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua
dederunt vocabula. Non autem secundum Latinam linguam atque Graecam
aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa inposuit Adam, sed
illa lingua quae ante diluvium omnium una fuit, quae Hebraea
nuncupatur. Latine autem animalia sive animantia dicta, quod
animentur vita et moveantur spiritu. Quadrupedia vocata, quia
quattuor pedibus gradiuntur: quae dum sint similia pecoribus, tamen
sub cura humana non sunt; ut cervi, dammae, onagri, et cetera. Sed
neque bestiae sunt, ut leones; neque iumenta, ut usus hominum iuvare
possint. (Isidoro DE SEVILLA. Isidori hispalensis
episcopi etymologiarum sive originum LIBER XII)
(Doble espacio) |