|
Ecce nepos
Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus
errans pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. qui simul
intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, nudae viso sua
pectora nymphae percussere viro subitisque ululatibus omne
inplevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere
suis; tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet
omnis. qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse
solet aut purpureae Aurorae, is fuit in vultu visae sine veste
Dianae. quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, in
latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit et, ut vellet
promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas
vultumque virilem perfudit spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis praenuntia verba futurae: 'nunc tibi me
posito visam velamine narres, sit poteris narrare, licet!' nec
plura minata dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
dat spatium collo summasque cacuminat aures cum pedibusque
manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso
vellere corpus;
(OVIDIO. Metamorfosis III,
174) (Doble espacio) |